Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux, id est verbum genuit in quo erat, ut fieret lux, id est tam facile, ut si quis diceret verbo. Lucem vocat quamdam nubem lucidam, illuminantem superiores mundi partes, claritate tamen tenui, ut fieri solet diluculo! et hoc admodum solis circumagitata. Praesentia sui superius hemisphaerium, et inferius vicissim illuminat. Per fiat praesentia, vel praescientia lucis in Deo intelligitur priusquam fieret: perfecta est essentia ejusdem in actu, scilicet cum prodiit adesse. Et vidit Deus lucem, quod esset bona, id est quae placuerat in praesentia, vel praescientia, ut fieret; placuit in essentia, ut maneret. Vel tropice, vidit. id est videre fecit. Et divisit lucem, ac tenebras; hic incipit dispositio. Et tamen aliquid dicit de creatione, quasi cum luce tenebras creavit, id est umbram ex objectione corporum luci; et creatas divisit locorum distantia, et qualitate, ut scilicet nunquam simul, sed semper e regione diversa hemisphaeria vicissim sibi vindicarent. Intelligitur etiam hic angelorum facta divisio: stantes lux, cadentes tenebrae dicti sunt. Et appellavit lucem diem a dia Graeco, quod est claritas sicut lux dicitur, quia luit, id est purgat tenebras. Tenebras dixit noctem a nocendo, quia nocet oculis ne videant: sicut tenebrae, quia tenent oculos ne videant sicut tamen dies exortum est a dia Graeco, ita nox a nyctim. Et factum est vespere, et post factum est mane. Et sic completus est dies unus naturalis. Primo enim cum coelo et terra lux est creata: qua paulatim occidente, factum est vespere primae diei usualis, et eadem migrante sub terras et ad ortum veniente, factum est mane, id est terminata est nox, et inchoavit dies secunda. Itaque praecedente luce diei, et sequente nocte terminata, exstitit dies unus. Lux ipsa divisas partes ostendebat, sed non dividebat.